monumenta.ch > Plinius > sectio 158

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 158
{XLV} Iis, qui argentum vivum biberint, lardum remedio est. - Asinino lacte poto venenum restinguntur, peculiariter si hyoscyamum potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut opocarpatum aut cerussa aut dorycnium et si coagulum alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus, sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa quoque asini confracta et decocta contra leporis marini venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora. -